TREMISSIS pro TRESSI

TREMISSIS pro TRESSI
TREMISSIS, pro TRESSI
seu tertia parte assis, vox inferioris aevi, occurrit primum apud Capitolin. in Alexandro Seu. c. 39. Vectigalia publica in id contraxit, ut, qui decem aureos sub Heliogabalo praestiterant, tertiam partem aurei praestarent, hoc est, tricesimam partem, tuncque rimum tremisses aureorum formati sunt, quum ad tertiam partem aurei vectigal desedisset. Nempe Alexander, redactis praestationibus ad tertiam auri partem, ut facilitati ac commoditati solutionis consuleret, tremisses cudi iussit; nec enim aliter facile aut commode poterat haec solurio expediri: cum, aureô tunc viginti quinque minutis argenteis aestimatô, tertia pars auri in argenteis ad iustam et exactam rationem aegre posset inveniri. Solidum autem et assem, item solidum aureum et assem aureum, tum pro eodem dixêre, quod assis et aurei idem plane pondus eslet. Ab eo tempore vox Scriptoribus frequens ac praesertim in Concilio Carthag. IV. in Cod. utroque, in LL. Barbaricis, Ripuariâ maxime, ubi tremissis constare dicitur quatuor denariis, quod solidus 12. denariorum eslet: praeterea apud Gregorium M. Paul. Warnefridum, Leonem Ostiensem, Alios. Tremesium vocat Anastasius in Caelestino, Sylv estro, alibi, more Graecorum illius aevi, quibus, ut illustris Ιλλούςτειος, perennis Περέννιος, sic tremissis τρεμίςςιος, appellatus est. Coeterum ad imitationem Semissis, vox haec excogitata, magis Latine triens dicitur, in claudio treb. Pollionis, duobus tribusve locis etc. Vide Salmas. ad Lampridit locum, et Car. du Fresne, Dissertatione de inferioris aevi Numismatibus num. 86.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”